monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 13, 4
Qui vero quolibet modo in pulmone dolet, pingues carnes devitet, et a cibo qui multo sanguine perfusus est et incocto cibo se abstineat, quia tabem circa pulmonem faciunt. Sed et pisam, et lentem, cruda poma, cruda olera, nuces et oleum devitet, quoniam livorem pulmoni inferunt. Quod si carnes comedere vult, macras comedat; et si caseum, non coctum, nec crudum, sed aridum comedat, quia mali livores in eo sedati sunt. Et si oleum comedere vult, modice comedat, ne inde pulmoni livores contrahat. Aquam vero non bibat, quoniam circa pulmonem livorem parat. Sed et novum mustum, quod nondum in fervore ebulliendo sordes eiecit, non bibat quia nondum purgatum est. Cervisia autem eum non multum laedit, quoniam cocta est. Vinum vero bibat, quoniam bono calore suo pulmonem iuvat; et ab humida et a nebulosa aura se observet, quia haec humiditate sua pulmonem laedit. Si mali humores in visceribus et in splene hominis superabundaverint, et cordi multas passiones per melancholiam intulerint, ille galangam et piretrum aequali pondere accipiat, et album piper ad quartam partem unius istorum; vel si album piper non habuerit, accipiat pfeffertruch quater tantum ut albi piperis est, et haec in pulverem redigat. Deinde farinam fabae tollat, et ei praedictum pulverem addat, atque haec omnia cum succo foenugreci, absque aqua et vino, alioque liquore commisceat. Quo facto, ex omnibus his tortellos paret, et eos ad calorem solis exsiccet; unde in aestate, dum solem habere potest, eos faciat, quatenus in hieme eos habeat. Deinde eosdem tortellos tam pransus quam ieiunus comedat. Postea liquiricium tollat, et quinquies plus de foeniculo et zuccaro, ad pondus liquiricii, et modicum mellis, et ex his potum faciat, et tam pransus quam ieiunus contra dolorem cordis bibat. Sed et homo cui flegma fumum in capite facit, et auditum eius confundit, galangam accipiat, et ad eius tertiam partem aloe et origani, bis tantum ut galangae, et folia persici, eiusdem ponderis ut origani est; et ex his pulverem faciat et eo tam pransus quam ieiunus quotidie utatur. Qui autem in pectore, in corde, et in splene dolet, et qui stomachum de flegmate infrigidatum habet, galangam accipiat, et bis tantum origani, et semen apii ponderis ut origanum est, et parum albi piperis; et haec in pulverem redigat, et huic modicum cocti mellis addat, et inde electuarium faciat, ita ut illud absque repentino fervore leniter coquatur; et idem electuarium saepe comedat; et puro, leni et bono vino frequenter utatur. Sed et qui a paralysi fatigatur, galangam accipiat, et ad eius medietatem nucem muscatam, et spicam ad medietatem nucis muscatae, et githerut, et levisticum aequalis ponderis, sed utriusque singillatim plus quam spicae; et his saxifricam et polypodium aequalis ponderis addat; sed eorumdem duorum simul tantum erit quantum quinque superiorum; et haec in pulverem simul redigat. Et si sanus, pulverem istum in pane comedat; si autem infirmus, inde electuarium faciat, et comedat. Add. ed]